- THEURGIA
- THEURGIAGraece Θεουργία, Veteribus dicta est illa Magiae species, quam albam vulgo; sicut Γοητεία, quam ntgram communiter appellant. Quorum illi deditos, laudabiles aiebant; isti addictos, detestabiles, uttique Spirituum ope miranda saepe edidêre. Sed, ut Augustinus ait, de Civ. Dei, l. 10. c. 9. sunt utrique reitibus sallacibus ´Daemonum obstricti, sub nominibus Angelorum. Quamvis enim, qui huiusmodi Magiam exercebant, fere cum ea conungerent, naturalem ac artisiciosam Magiam, ut coetera etiam ab natura vel arte esse viderentur, ut de Anaxialo habet Irenaeus, l. 1. c. 7. et de Marco Haeetico, c. 9. Ad ludicrea tamen eorum accessit plerumque commericum cum malgino Spirtu, cuius operâ e. g. corpus humanum horae spatiô transferebant ad centies mille passus, caput aeneum ad quaevis interrogata respondere faciebant, de furtis quibuslibet occultis cognoscebant etc. Geth. Io. Vossius de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 6. et infra Tucia. Ureantur autem Theurgiâ ii inprimis, qui blandâ ac benignâ conversatione homines ad idololatriam atque impietatem pellicete satagebant, Sacerdotes Gentilium Haereticique. Et quidem Porphrius quandam quasi purgationem animae per Theurgiam, cunctanter tamen et pudibundâ quodammodo disputatione, promittelbat, Reditum vero ad Deum hôec arte praestare cuiquam ipse inficiatus, quod alii ibant assertum, quibusdam consecrationibus Theurgicis, quas Teletas vocant, idoneam fieri atque aptam susceptionem Spiritum et Angelorum ad videndos Deos arbitratus est. Theodor. Zuingerus, Theatrô Vitae Hum. Vol. 4. l. 4. p. 1329. Vide quoque supra ubi de Magia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.